monumenta.ch > Hieronymus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 3, 67, 4
'Neque enim a me docendus es, quomodo intelligatur, quod idem dicit: Factus sum Iudaeis tanquam Iudaeus, ut Iudaeos lucrifacerem , et caetera quae ibi dicuntur COMPASSIONE misericordiae, non simulatione fallaciae. Fit enim tanquam aegrotus, qui ministrat aegroto: non cum se febres habere mentitur, sed cum animo condolentis cogitat, quemadmodum sibi serviri vellet, si ipse aegrotaret. Nam utique Iudaeus erat; Christianus autem factus, non Iudaeorum sacramenta reliquerat, quae convenienter ille populus et legitimo tempore quo oportebat, acceperat. Sedi deo susceperat ea celebranda, cum iam Christi esset Apostolus; ut doceret non esse perniciosa iis, qui ea vellent, sicut a parentibus per Legem acceperant, custodire, etiam cum in Christo credidissent, non tamen in eis iam constituerent spem salutis, quoniam per Dominum Iesum salus ipsa, quae illis sacramentis significabatur, advenerat. Ideoque gentibus, quod insuetos a fide revocarent onere gravi et non necessario, nullo modo imponenda esse censebat.